라틴어 문장 검색

Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:3)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 33:4)
adjicere modo cibo, modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver, quae maxime inde urinam movere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 1:11)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ex ferula facto canaliculo, eodemque intus incerato, ne fascia diducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 4:6)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super accommodandae sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 12:1)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula imponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 12:2)
Quum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 18:1)
ferulaeque vel omnino non imponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 18:8)
Nam, ubi alterum integrum est, plus opis in eo, quam in fasciis ferulisque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:1)
praeterquam quod neque ferulis, neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et laxioribus fasciis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 32:4)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 38:4)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
laetatur veneranda parens et pollice docto iam parat auratas trabeas cinctusque micantes stamine, quod molli tondent de stipite Seres frondea lanigerae carpentes vellera silvae, et longum tenues tractus producit in aurum filaque concreto cogit squalere metallo:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:87)
hanc imo stipite caesam vidit et incomptos foedari pulvere ramos quaesivitque nefas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:29)
succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:239)

SEARCH

MENU NAVIGATION