라틴어 문장 검색

hi nostra nitidos postes obducere myrto contendant;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:136)
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:190)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
festa frondentia myrto limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt floribus, et thalamum dotalis purpura velat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete16)
laetatur veneranda parens et pollice docto iam parat auratas trabeas cinctusque micantes stamine, quod molli tondent de stipite Seres frondea lanigerae carpentes vellera silvae, et longum tenues tractus producit in aurum filaque concreto cogit squalere metallo:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:87)
hanc imo stipite caesam vidit et incomptos foedari pulvere ramos quaesivitque nefas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:29)
succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:239)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
cum domum reduxeris,arcte ad stipites religato, ita ne capite moveri possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:2)
Ubi nec haec medicina processit, myrti silvestris foliorum duae librae laevigantur, totidemque sextarii calidae aquae mixti per vas ligneum faucibus infunduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:3)
nec desint lentisci myrtique et oleastri cacumina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 2:3)
Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique dandae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 3:1)
Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 2:1)
ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION