라틴어 문장 검색

item, robusto adhuc corpore, insolitus dentium stridor, insaniae signa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 25:4)
Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 27:2)
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae hic erat) adgreditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:113)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
ille, viro toto moriens, serpentibus imis vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli victorem post fata petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia56)
illic umbrarum tenui stridore volantum flebilis auditur questus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:57)
nec et terrisonus stridor venientis Alani nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus, non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:60)
legistis utique et Calvi et Bruti ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est deprehendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 5:1)
prout ad quemque venere, aluntur, prodigi alieni, contemptores sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares faciat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 5:2)
Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 16:1)
Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo Stridore aures fatigabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 13:2)
Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 25:1)
impulit acri tum validas stridore fores rapiturque per urbem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 289:2)
tune gravis et certo tendens stridore per umbram Aesonii venit hasta ducis latumque sub imo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 255:1)
tenet exsangues rigor horridus artus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 281:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION