라틴어 문장 검색

"At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata."
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:5)
"ad ipsum confinium gulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui circa nares et oculos datis foraminibus, fortissimum socium nostrum, prorsus bestiam factum, inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus irrepsit ipse."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:50)
sed privatus humana manu, privatus digitis, ungula rotunda atque mutila gladium stringere nequaquam poteram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:2)
nam et caput stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum Irrupit alia quam putares Minervam, caput confecta fulgenti galea (et oleaginea corona tegebatur ipsa galea) clypeum attollens et hastam quatiens et qualis illa cum pugnat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:6)
stricta ducit ad vitam semita.
(ARCHIPOETA, I50)
quantis minis impetit ensis hostem strictus,
(ARCHIPOETA, IX107)
scelerato autem omnes, quibus etsi non facientibus neque inmittentibus tamen volentibus ista commissa sunt;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:3)
sceleratissimi, qui inmiserunt.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:5)
Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 8:2)
Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 5:1)
Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 10:1)
Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 19:1)
esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτεροσ et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVII 4:2)
Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 4:1)
quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION