라틴어 문장 검색

Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 4:1)
Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 7:2)
Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua , vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 10:1)
Alius cum dignitate (licet mediocri), cervice tumida gradiens, notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti Marcellum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 23:1)
Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens, quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam irrequietis motibus confundentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 8:1)
Lectulos in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abundans prope in agris vinariis copia, quibus singulis proceres insidentes, et regulus ipse, iumenta trahentes, praeruptos undarum occursantium fluctus obliquatis meatibus declinabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 9:1)
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 7:1)
Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
"Iam primum respondit ille Perpetem noctem eximie vigilandum est exertis et inconnivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae versipelles in quodvis animal ore converso latenter arrepant, ut ipsos etiam oculos solis et Iustitiae facile frustrentur;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:7)
Ac dum primum angiportum insistimus, statim civitas omnis in publicum effusa mira densitate nos insequitur, et quamquam capite in terram, immo ad ipsos inferos iam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio;
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:2)
"stricto mucrone per totam domum caedes ambulet:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:11)
Sed et scabendi dorsi mei simulatione nonnunquam obliquata cervice pedes decoros puellae basiabam.
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:2)
namque praetergrediens observatos extremus adulteri digitos, qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula compressos usque ad summam minutiem confero, donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore, repulsoque et abiecto alveo, conspectui profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:4)
Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:3)
sed privatus humana manu, privatus digitis, ungula rotunda atque mutila gladium stringere nequaquam poteram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION