라틴어 문장 검색

contemplationes vero naturae et corporum in compositione et configuratione sua intellectum stupefaciunt et solvunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:2)
Vaga enim Experientia et se tantum sequens (ut superius dictum est) mera palpatio est, et homines potius stupefacit quam informat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:3)
translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et vago ad definitum et certum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:4)
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix, Agnouitque citi redeuntis nocte mariti Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero, Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:11)
Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt;
(불가타 성경, 미카서, 7장16)
Eheu, quam surda miseros auertitur aure
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 15:1)
cunctatur stupefacta Venus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:152)
nitidos stupefacta iuvencos Luna premit pigrosque polus non concitat axes parturiente rogo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix24)
quod stagna Charybdis armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe, Antiphatae vitata fames surdoque carina remige Sirenum cantus transvecta tenaces, lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae9)
antra procul Scyllaea petit canibusque reductis pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:297)
idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:2)
Surdae ad fortia consilia Vitellio aures:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장1)
"Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:11)
Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 17:1)
"Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION