라틴어 문장 검색

Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et vela praeberent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 23:3)
sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:21)
quod genus inter dum segetes stipulamque videmus accidere ex una scintilla incendia passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:5)
Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe stuppa iacit flammam concepto protinus igni, taedaque consimili ratione accensa per undas conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:1)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
— Duro sub robore vivit Stuppa vomens tardum fumum,
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:6)
O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti Et stipula et nigro pane carere potes!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI3)
translatio a navibus, in quibus stipula interponitur vasis, quam stipam dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4332)
aut certe 'quondam' 'semper' significat, ut in georgicis ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, et est, quam semper coniugem nominasti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6782)
stuppa secundum antiquam orthographiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6821)
in ipsa summitate dicitur etiam ignem habere adfixum, stuppa circumdatum et pice oblitum, incensumque aut vulnere hostem aut igne consumit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7022)
tenvi avena culmo, stipula, unde rustici plerumque cantare consuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 22)
alibi "stridenti miserum stipula disperdere carmen". di- cendo autem 'tenui avena', stili genus humilis latenter ostendit, quo, ut supra dictum est, in bucolicis utitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 23)
nam solent herbas substernere, ut ipse in georgicis dicit "et multa duram stipula filicumque maniplis sternere". conixa pro eo, quod est 'enixa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 154)
miserum carmen triste, flebile, quale canunt stipulae, et quod congruit ad imitationem matris orbatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 271)

SEARCH

MENU NAVIGATION