라틴어 문장 검색

itaque, ut primum brevi peracta, nec brevis, sportula datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua emeritorum fascium laude honestarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:3)
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.9)
Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum prouinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Uecta, in quam tamen ob erumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum est episcopus, accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:4)
qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 193:1)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)
Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장29)
ex quorum libris, si qui velit, subiectiones invenire poterit, dummodo sciat analemmatos descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장7)
subiectio foraminum XII, latitudinis et crassitudinis eiusdem, cuius minor columna illa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION