라틴어 문장 검색

Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:20)
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:3)
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, Subiecti fugit occasus et funera uitat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:4)
Subiecti senio non deflorata iuuentus Formarum, formas semper facit esse puellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:5)
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans Ingenitum perdit subiecti labe nitorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:6)
Cum subiecta notent, cur sic pronomina forme Dedignantur opem, cur demonstracio sola Subueniat formeque uicem compenset in illis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:29)
Sunt, qui solummodo praedicantes, subjecti subjectionem legitimam non attendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:49)
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti, In genitore parens, in patre mater erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:25)
In prima vero propositione nullo verae inhaerentiae modo, sed sola ratione contractus intrinseci, subjecto inhaereat praedicatum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:27)
Sed in conclusione expressissimae inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur connexio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:29)
sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:33)
turrim insuperabilem cum universis thesauris exstincti ducis in ea repertis illi contulerunt, jurejurando subjecti illi facti et fideles, Balduc hac Baldewini nova promotione audita, timore magno percussus est, ne in virtute Gallorum, virorum belligerorum, obsidione facta praesidium Samusart amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:2)
- Quibus principibus subjecta sit Antiochia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 3:2)
et stabili consilio de hoc in unum consenserimus, si res Christianorum adeo sublime procederent ut regem constitueremus, eum ceu caput, rectorem ac defensorem ad nostra retinenda ac propaganda subjecti sequeremur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:6)
Hoc eodem anno Tankradus post discessum regis et caeterorum magnorum qui sibi in auxilium confluxerant, vires suas retinens, in mense Octobri praesidium Gerez, quod dicitur Sarepta Sidoniorum, eo quod subjectum regi Sidonis quondam fuisset, in manu potente obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION