라틴어 문장 검색

Interim Alboin invasit omnia usque ad Tuscia preter Romam et Ravennam, Ticinensis vero per tres annos se continentes, per obsides quas dederunt, iam videntes suorum fortia circa se subiugata, Langubardi se tradiderunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 111)
Igitur subiugata et ordinata Italia, ad Romam perrexit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 71)
Grifo de Saxonia iter peragens fugiendo in Baioariam usque pervenit, ipsum ducatum sibi subiugavit, Hiltrudem cum Tassilone conquisivit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:2)
Haec audiens Pippinus iter illuc arripiens cum exercitu suo, supra nominatos totos sibi subiugavit, Grifonem secum adduxit, Lantfridum similiter, Tassilonem in ducatu Baioariorum conlocavit per suum beneficium ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:4)
Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:5)
Ibi obsides receptos de Ibin al Arabi et de Abutauro et de multis Sarracenis, Pampilona destructa, Hispani Wascones subiugatos, etiam et Nabarros, reversus in partibus Franciae.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:6)
et tunc tota Saxonia subiugata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:15)
Nam his se et terram et populum unusquisque illorum tradidit, et tota Brittaniorum provincia, quod numquam antea, a Francis subiugata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:3)
ipso iugo Caesaris terram subiugavit;
(ARCHIPOETA, IX131)
Carolus enim regnum Neapolitanumm subiugaverat et paulo post amiserat, quasi per somnium foelix.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:2)
Verum fatuus ille populus audierat Flammockum dicere Cantium nunquam fuisse subiugatum, atque Cantianos fuisse homines inter Anglos in libertate asserenda accerrimos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:9)
quando opus est assensum subjugare, non res.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 60:2)
Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in victoriis et provinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum vix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, verum ut fortunam suam aliquando adversam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos evasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:12)
nulla est victoria maior, quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:103)
Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION