-
Habui brevem sermonem, quo gratias agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem;
- (아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:4)
-
Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant.
- (아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:2)
-
Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:6)
-
Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 22:1)
-
SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 2:1)
-
idcirco quasi muri pinnis decorata est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 17:2)
-
Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et viribus et magnitudine et adulescentia simulque virtute ceteris antistabat.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 8:1)
-
propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 3:2)
-
Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:1)
-
Subnixo animo quasi et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:2)
-
Quod factum regis (imperio mero, et politicis rationibus tantummodo subnixum) non ex eo proveniebat, quod rex alicuius momenti putarat esse fabulam illam quam Doctor Shawus ad crucem D. Pauli in concione publicavit de natalibus illegitimis liberorum regis Edwardi, in quo casu Edwardus iste proximus fuisset regni haeres (illa enim fabula iampridem explosa fuit), sed quod in animo fixum et constitututm apud se haberet personas quascunque eminentiores ex linea Eboracensi oriundas deprimere.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:3)
-
Rex solennitatem illam praesentia propria et reginae suae honoravit, utpote princeps qui semper lureconsultos ornare et decorare consueverat, id agens, ut subidos legibus suis, leges autem iureconsultis regeret et flecteret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 5:2)
-
Et processione illa finita, rege in choro sedente, archiepiscopus Cantuariensis super gradus ante chorum stans longum habuit orationem, amplitudinem et sublimitatem honoris illius extollens quo papa per haec ornamenta et insignia benedictionis regem decoravit, etiam quam raro, quamque eminentium meritorum contemplatione illa concedi consuessent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:5)
-
Sunt certe illi plerique famuli extraordinii suis viventes impensis qui hoc tempore venerunt ut familiam meam decorarent, praecipue autem ut celsitudinem vestram spectarent."
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:6)
-
Nam sive hoc tribuendum sit providentiae eius defectui, aut in rebus quas decreverat pertinaciae, aut suspicionibus quae aciem mentis eius perstringebant, vel quicquid aliud in caussa fuit, certum est fortunae suae perturbationes continuas (praesertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali, quae necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:8)