라틴어 문장 검색

Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:2)
ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 70:1)
expertique quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis quae ad false nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac velut visa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 408:1)
Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:3)
ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 73:1)
itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambracienses in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 534:1)
a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres assuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 159:2)
Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 550:1)
Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 438)
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 251)
[atque ego me iam pridem huic daturum dixeram et volui inicere tragulam in nostrum senem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 48)

SEARCH

MENU NAVIGATION