라틴어 문장 검색

canidiae dentis, altum Saganae caliendrum excidere atque herbas atque incantata lacertis vincula cum magno risuque iocoque videres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.22)
at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui:
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:4)
Tunc manicha colecta ad os subrisit, et risu iam favet dans.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:10)
tum gaudens torquente ioco subridet amator vulnere iamque suam parcenti pistre flagellat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 12)
commutat commota manus ac pollice docto pingere philosophi victricem Laida coepit, quae Cynici per menta feri rugosaque colla rupit odoratam redolenti forcipe barbam, subrisit Pallas castoque haec addidit ore:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium62)
moxque subridens:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:19)
inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:1)
Illi subridens Ithacus paulum ore remisso:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:20)
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi.
(아풀레이우스, 변명 46:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION