라틴어 문장 검색

Etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticosarenarios illos amantissimos,1 quibus viri animas,2 feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 1:3)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:11)
nam ego cocilendrum quando in patinas indidi aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem, eaepse sese [patinae] fervefaciunt ilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 233)
coaxationibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis vitiis defendatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장11)
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION