라틴어 문장 검색

" Meministi quidem sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam substravisse ?"
(세네카, 행복론, Liber V 140:4)
Obicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti circumfusique defendunt, incurrentibus periculis se opponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:5)
nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:1)
natura insidians pontum substravit avaris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 746)
"ast ego doner dum licet igne meo terraque insternar avita!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권79)
nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권173)
impediunt iter implicitosque morantur arma, viri, currus, altaque in strage seniles deficiunt gressus et dux miseranda laborat, ut quaesita diu monstravit corpora clamor virginis, insternit totos frigentibus artus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권323)
Etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticosarenarios illos amantissimos,1 quibus viri animas,2 feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 1:3)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:11)
coaxationibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis vitiis defendatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장11)
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION