라틴어 문장 검색

fidit si moenibus hostis, tum tibi murali libretur machina pulsu;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:184)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)
Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:1)
Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:1)
pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 37:2)
muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:9)
Ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accurate scriptis repperiri solet, et in sexta in Antonium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 5:2)
Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis Obruat, aut vasti muralia pondera saxi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:53)
aliae enim erant murales, aliae agonales, id est lemniscatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7722)
muralis dabatur ei qui prior murum ascendisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7723)
ergo a falis dicta est falarica, sicut a muro muralis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7026)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
Nam fulturae ac substructiones, quibus subinde suscipitur, non tam firmae mihi quam sumptuosae uidentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 2:3)
Aliquorum ex iis conatus alias productionis formas creandi, maiore varietate definitas, in vanum irritumque recidunt propter difficultates ad mercatus regionales et globales accedendi vel ob substructionem venditionis et rei vectoriae magnis societatibus inservientem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION