라틴어 문장 검색

cum enim sic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in parvas partes neque universa pondere premens poterit ulla ratione extrudere muri substructiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장20)
ita metopae, quae proximae ad angulares triglyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores triglyphi dimidia latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장6)
ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장6)
sin autem oblonga fuerit, longitudo et latitudo componatur, et summae compositae eius dimidia pars sub lacunariis altitudini detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장4)
sed si necessitas coegerit in plano aut palustri loco ea constitui, solidationes substructionesque ita erunt faciendae, quemadmodum de fundationibus aedium sacrarum in tertio libro est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장8)
insuper fundamenta lapideis et marmoreis copiis gradationes ab substructione fieri debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장9)
in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장2)
altitudines omnium conclaviorum, quae oblonga fuerint, sic habere debent rationem, uti longitudinis et latitudinis mensura componatur et ex ea summa dimidium sumatur, et quantum fuerit, tantum altitudini detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장41)
maxima autem esse debet cura substructionum, quod in his infinita vitia solet facere terrae congestio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장14)
procurrat autem ab imo, pro quam crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahatur gradatim, ita uti summam habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장18)
Praeterea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent, quanta altitudo futura erit substructionis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장19)
item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera coniuncta cum angulo muri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장21)
sin autem intervalla erunt lacunosa, substructionibus erit succurrendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장14)
in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장22)
deinde in frontibus anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter se distent tanto spatio, quanta altitudo substructionis est futura, crassitudine eadem, qua substructio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION