라틴어 문장 검색

aut quia crassior est certis in partibus aër, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:3)
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:5)
Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:1)
Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:1)
Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:9)
At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:3)
Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 8:2)
Dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur Ad vulgare iubar, mediae venere tenebrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:72)
Sed nocte fugata, Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:38)
Vicerat astra iubar, cum mixto murmure turba Castrorum fremuit, fatisque trahentibus orbem, Signa petit pugnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:18)
Ferro subtexitur aether, Noxque super campos telis conserta pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:38)
Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV2)
ergo hic cum dicit 'delubra ad summa dracones', ut esset manifestatum, subtexuit dei simulacrum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2257)
ivbare exorto nato lucifero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1301)
nam proprie 'iubar' lucifer dicitur, quod iubas lucis effundit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1302)

SEARCH

MENU NAVIGATION