라틴어 문장 검색

Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, speciosissima Regiae,sed utraque potius escae, quam oleo est idonea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:1)
Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique dandae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 3:1)
item oleastri et ederaceae baccae,nec minus arbuti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:1)
sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:2)
si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,pomisne et pratis an amicta uitibus ulmo,scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(호라티우스의 첫번째 편지, 161)
'filius Aesopi detractam ex aure Metellae,scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto diluit insignem bacam:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장170)
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbisCorycioque croco sparsum stetit, insuper addespressa Venafranae quod baca remisit olivae.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장42)
"usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum hausit Aventini baca nutrita Sabina?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III35)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiva dabant pullorum examina supter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:1)
alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:3)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION