라틴어 문장 검색

ipse Leo damma cervoque fugacior ibat sudanti tremebundus equo:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:254)
in Bocchi regnum sudavit uterque Scipio.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:56)
Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
crispatur opaca pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae7)
pars vigiles ludunt aut per virgulta vagantes scrutantur nidos avium vel roscida laeti mala legunt donum Veneri flexusque sequuntur palmitis et summas pennis librantur in ulmos;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae13)
Illyricis sudant equitatibus alae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae32)
luxurient tumido gemmata monilia collo, nobilis auratos iam purpura vestiat armos, et medium te zona liget variata colorum floribus et castae manibus sudata Serenae, Persarum gentile decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato3)
iam sponte per agros sudent inriguae spirantia balsama venae!
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:126)
sic, cum Threïcia primum sudaret in hasta, flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:323)
crinitusque tuo sudabit fasce Suebus, ultima fraternas horrebunt Bactra secures.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:396)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
quem merui te non sudante triumphum?
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:57)
sudata marito fibula purpureos gemma suspendit amictus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:10)
vivo de pumice fontes roscida mobilibus lambebant gramina rivis silvaque torrentes ramorum frigore soles temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:51)
contentus honesto Fabricius parvo spernebat munera regum sudabatque gravi consul Serranus aratro et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:91)

SEARCH

MENU NAVIGATION