라틴어 문장 검색

Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 1:1)
e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 1:2)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)
atque ita circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 4:1)
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
trahuntur in partis Sido atque Italicus reges Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei commissior patientior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장5)
Sido atque Italicus Suebi cum delectis popularium primori in acie versabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장8)
coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 1:2)
Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 4:1)
Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remi- sisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 5:1)
Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Si-cambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in anticessum pactione diviserint.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 4:1)
Cherusci equos, Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 4:2)
Fundat ab extremo flavos Aquilone Suevos Albis, et indomitum Rheni caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:32)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
hi autem, inmutato h in f, Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, ἀπο` τῆσ ὁρμῆσ:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6954)

SEARCH

MENU NAVIGATION