라틴어 문장 검색

Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:17)
Hec equidem duo fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi prosecutus fuero, et instantis questionis veritatem ostendero.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:14)
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:2)
Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:18)
Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de iure orbis Imperium ascivisse. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:22)
de quarum duabus primis in superioribus libris, ut credo, sufficienter peractum est. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:5)
que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem immediate dipendere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:3)
Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:22)
Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo 'ad inconveniens' probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dipendere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:24)
Satis hinc, lector, elicere sufficienter potes [qua] qualit[ate] tibi carminum habituanda sit stantia habitudinem[que] circa carmina consideranda[m] videre.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 189:1)
1. Ex quo duo que sunt artis in cantione satis [sufficienter] tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet de numero carminum et sillabarum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 211:1)
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:4)
frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris civilis et ad perfectam geometriae et rerum Stoicarum scientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:5)
sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:3)
an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION