라틴어 문장 검색

Quaero enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:6)
Quid est, quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:1)
Et quoniam semper is qui defendit non solum re- sistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:2)
Consuetudines quae vias solutionis impediunt, etiam inter credentes, a negatione quaestionis transeunt ad indifferentiam, ad tolerantiam commodam vel ad caecam fiduciam in solutiones technicas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:5)
Sanctus Thomas Aquinas sapienter significavit “ex intentione primi agentis” multiplicitatem varietatemque manare, Qui voluit “ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia”,quia eius bonitas “per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:2)
venia dari potest cum detegitur bonum usque prius fortiusque esse quam malum, et verbum, quo Deus nostram vitam roborat, altius esse omnibus nostris negationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:5)
epistulas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a iactantia dictat, ab impudentia emendat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:5)
sufficienter indicasse me suspicor quod tu requirendum existimasti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:7)
ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.15)
Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)
Uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].3)
ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION