라틴어 문장 검색

Illud, universali ratione, implicatum est systema quod cum multis essentialibus vitae humanae condicionibus sociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:2)
Circulum creat vitiosum qui graviorem etiam reddit condicionem sicque facultatem afficiet essentialibus opibus utendi veluti aqua potabili, energia et agrorum fetu regionum calidiorum atque ex parte biodiversitatem orbis terrarum pessumdabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:2)
Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 200:2)
Discere proprium corpus accipere, id curare atque eius praecipuas notiones observare res est essentialis pro vera oecologia humana.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:6)
Non loquimur de proposito optionali, sed de quaestione essentiali iustitiae, quandoquidem terra quam accepimus etiam ad illos pertinet qui sunt venturi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:6)
Vocationem vivere ut custodes simus operae Dei est pars essentialis probae vitae, non est aliquid optivi neque aspectus secundarius christianae experientiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:5)
46. Alia duo elementa essentialia exstant in fideli transmissione memoriae Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:1)
caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:1)
itaque ingentes per me referunt grates quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam pervenire, igitur si mandati officii munia satis videor implesse, ex legato nuntius ero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 9:1)
si humanitas requirenda est, civi clerico peregrino, minimo maximoque, etiam supra sufficientiam offertur, et suum saepius panem ille potius, qui non erat redditurus, agnovit, si necessitas arripiendae legationis incubuit, non ille semel pro hac civitate stetit vel ante pellitos reges vel ante principes purpuratos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 19:1)
Id itaque essentialiter est ipsum aes, quod est materia aerei sigilli, et sigillum ipsum cujus est materia, cum tamen in suis proprietatibus ita sint distincta, ut aliud sit proprium aeris, aliud aerei sigilli, et quamvis idem sint essentialiter, sigillum tamen est aereum ex aere, non aes ex aereo sigillo, et aes est materia aerei sigilli, non sigillum aeris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION