라틴어 문장 검색

Sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 8:2)
caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:1)
lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 242:2)
Vides autem quale sit die non esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:3)
Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:1)
itaque ingentes per me referunt grates quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam pervenire, igitur si mandati officii munia satis videor implesse, ex legato nuntius ero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 9:1)
si humanitas requirenda est, civi clerico peregrino, minimo maximoque, etiam supra sufficientiam offertur, et suum saepius panem ille potius, qui non erat redditurus, agnovit, si necessitas arripiendae legationis incubuit, non ille semel pro hac civitate stetit vel ante pellitos reges vel ante principes purpuratos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION