라틴어 문장 검색

imbecillissimam vero materiam esse omnem caulem oleris, et quidquid in caule nascitur, qualis est cucurbita, et cucumis, et capparis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 3:5)
item firmior brassica, et beta, et porrum, quam lactuca, vel cucurbita, vel asparagus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 5:3)
Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 7:1)
verna lactuca, urtica, malva, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:4)
ex intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:3)
item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:3)
brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 1:2)
Si alterutro modo febre liberaverat, protinus suillam assam, et vinum homini dabat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 3:5)
Neque sorbitiones autem his, aliique molles et faciles cibi, neque caro, minimeque suilla convenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 3:4)
Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa, et recens suilla adeps, et ex ovis album misceatur, idque apponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 5:1)
vel cerae et adipis suillae tantumdem una liquandum, deinde his vinum miscendum, atque ubi quod ex eo impositum est, incaluit, detrahendum, et subinde aliud imponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:7)
cerae, et adipis suillae, singulorum p. )-(. XXXVII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 29:4)
spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum p. )-(. XXVII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 32:2)
Aut cerati ex oleo murteo facti partes tres, adipis suillae pars quarta, paulum ex plumbi recremento.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 32:4)
Nam et avis, et venatio, et suilla elixa dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION