라틴어 문장 검색

Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:3)
Sed in arando maxime est observandum, semper ut transversus mons sulcetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:1)
quippe illi praegracilis et incurva proceritas, nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medicaminibus interstincta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장4)
Neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser meritus visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:3)
concharumque genus parili ratione videmus pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:15)
quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit virga brevis in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:5)
Utrumque enim pari forma et pariter in capite incurvum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:2)
Tum longos iungere fines Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli Vomere, et antiquos Curiorum passa ligones Longa sub ignotis extendere rura colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:8)
sic, ubi puppes Sulcato varios duxerunt gurgite tractus, Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:20)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
terraeque in fine Libyssae Persea Phoebeos converti iussit ad ortus, Gorgonis averso sulcantem regna volatu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:23)
Et Natrix violator aquae, Iaculique volucres, Et contentus iter cauda sulcare Pareas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:57)
testudine camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5057)
viae mari dedit quod proprium terrae est, ut alibi 'sulcari' ait:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2021)
parta pro 'parata'. arandum findendum, ut longa sulcant vada salsa carina;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4951)

SEARCH

MENU NAVIGATION