라틴어 문장 검색

Mirum profecto est videre quot errores enormes et plane absurdos commitant aliqui (praesertim ex grandioribus) quia non adsit iis amicus qui monere possit, in damnum haud parvum et existimationis et fortunae suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:13)
Et licet arte foris nullius id esse decoris Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur, Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit Interiusque geri documenta simillima ueri, Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:3)
Qui, dum peruerse raptus foret ante super se Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret, Iam facile captus, tam pene repente subactus, Omne suum sane didicit fore robur inane.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:16)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
auro frenat equum, perfusam murice vestem Assyria signatur acu tumidusque regendo celsa per famulas acies dicione superbit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix39)
Phlegraeis silva superbit exuviis totumque nemus victoria vestit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:227)
non odit victus victorve superbit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:57)
licet unus in omnes consul eas, magno sextus tamen iste superbit nomine:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:282)
radiis auri Tyriaque superbit maiestate torus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:46)
sed superbire miles quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장9)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
superbire homines etiam annua designatione:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장9)
impetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장4)
transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 4:2)
quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva scuta et enormis gladios gerentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION