라틴어 문장 검색

5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit, Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II7)
moris enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sexto nunc grege de intacto septem mactare iuvencos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 577)
sed videtur pro tempore ac diversitate usus ideoque iuvencum ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4812)
nunc grege de intacto gregem pro armento posuit, nam de iuvencis dicturus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 381)
feram sollemnia dona 'feram' de iuvenco non dicimus, sed 'adducam'. intellegimus ergo alia dona eum ferre promisisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6233)
'iuvencum' autem secundum Romanas caerimonias dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6245)
pubi indomitae hoc ad iuvencos tantum pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1741)
Super iuvencum stabat deiectum leo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.1)
Ut vero cuneis notuit res omnibus, Princeps, ligato crure nivea fascia, Niveisque tunicis, niveis etiam calceis, Superbiens honore divinae domus, Ab universis capite est protrusus foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.22)
Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.4)
forma quota quaeque superbit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 21:5)
omnes ad terga iuvenci constiterant - pudor est ulteriora loqui - tum superiniecta texere madentia terra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권329)
Et tua sic latos spargantur membra per agros , Tamquam quae patrias detinuere vias . Aere Perilleo veros imitere iuvencos, Ad formam tauri conveniente sono . Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta More bovis Paphio clausus in aere gemas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION