라틴어 문장 검색

Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 15:1)
Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 19:2)
Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 12:1)
Galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis munientes haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant incedere gressibus liberis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:1)
Qua rei novitate, maioreque venturi pavore constrictus, a superciliis Gerasi fluminis ad usque Danubium, Taifalorum terras praestringens, muros altius erigebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 7:2)
quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:5)
Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:6)
"Sed eam protinus Ceres et Iuno continuantur visamque vultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam venustatem micantium oculorum coerceret."
(아풀레이우스, 변신, 5권248)
"Nec renuit Iovis caerulum supercilium:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:43)
"Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis surridens amarum sic inquit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:97)
ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:2)
adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circum-fluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:6)
"De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:2)
"Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:40)
Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION