라틴어 문장 검색

nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:1)
ita factum est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen alterum laudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:4)
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:5)
Ut, si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:8)
Nam quid est tam inhumanum quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque convertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:3)
usu vero urbis prohibere peregrinos sane inhumanum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:4)
Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei quicquam fiat iniuriae, vitae et saluti consulendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 118:3)
morosum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:6)
quod si esset aliter et aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod vos cupere sentirem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:8)
Si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:18)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:8)
Mater, optumarum multo mulier melior mulierum, Missa sum superstitiosis hariolationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:5)
Ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 181:1)
non enim sunt ii aut scientia aut arte divini, Sed superstitiosi vates inpudentesque harioli Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION