라틴어 문장 검색

Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:5)
Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:1)
Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 7:1)
Quae tum igitur suppetierant, haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 3:1)
Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 4:1)
si vero in quos qui liberalius viverent, itidem dicerent illis pecunias proculdubio suppetere ex impensis quas faciebant conspicuum esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:10)
Cum autem nec tormenta nec machinae ei suppeterent, et comperiens se arietatione truncorum ligneorum parum proficere, cumque etiam per clavas aut rostra ferrea ac per alia similia instrumenta quae praesto erant , nihil ei reliquum fuisset nisi ut ex portis unam incenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:11)
Prima quandoqe pugnae per duces suos transegit, cum ipse ad suppetitas ferendas praesto esset, sed aliquam belli partem semper ipse attigit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:20)
spiritus enim non ponderat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:5)
Optimum fuerit proponere nobis ante oculis foenoris commoda et incommoda, ut bonum vel ponderetur vel separetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:9)
Libros non legas animo contradicendi et disputationum praeliis concertandi, neque rursus omnia pro concessu accipiendi aut in verba auctoris iurandi, neque denique in sermonibus te venditandi, sed ut addiscas, ponderes, et iudicio tu aliquatenus utaris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:16)
Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:13)
Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est, et nisi ad nutum cuncta suppetant omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:16)
quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent.
(카이사르, 아프리카 전기 31:7)
se et frumentum et quaecumque res eis suppeteret, communis salutis gratia subministraturos.
(카이사르, 아프리카 전기 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION