라틴어 문장 검색

Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine nervos appellamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 10:1)
Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 2:2)
Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 15:1)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco decimo nono Instantias Supplementi, sive Substitutionis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:1)
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:1)
Instantiae Supplementi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:26)
Etenim fieri non potest ut iuvenis per omnia decus tueatur, nisi forte iuventutem ipsam ad supplementum decoris assumas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:12)
Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat:
(카이사르, 내란기, 3권 4:6)
Calvisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit;
(카이사르, 내란기, 3권 34:3)
Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar.
(카이사르, 내란기, 3권 56:1)
Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit.
(카이사르, 내란기, 3권 56:2)
In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장6)
Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam curet.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장4)
Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 17장1)
neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 18장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION