라틴어 문장 검색

Neque enim sum tam sapiens ut nihil mea intersit, an iis quae honeste fecisse me credo, testificatio quaedam et quasi praemium accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 13:1)
qui meritam nobis minuat, non finiat, iram, suppliciter vestros quisque rogate deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1019)
huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique suppliciter posito procubuere genu, cum subito motae tremuere cacumina silvae et dea per lucos mira locuta suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권283)
Sanctus Ioannes hic suam sollemnem testificationem locavit, cum, una cum Matre Iesu, quem transfixerunt est contemplatus (cfr Io 19,37).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:4)
« Iesu » credimus, cum eius Verbum, eius testificationem accipimus, quia verum dicit (cfr Io 6,30).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:13)
Per constantem testificationum catenam vultus Iesu ad nos pervenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:3)
iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos, iure potestatis fultos et in arce senatus praecipuos, simulacra deum iussisse revelli cumque suis pariter lictoribus omnipotenti suppliciter Christo se consecrasse regendos?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권172)
tendit suppliciter manus, notum subsidium rogat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr4)
Interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:6)
Adiuvat incessu tacito progressus et aram suppliciter venerans demisso lumine Turnus tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:3)
cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae iam peritura modis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.15)
nemo tam suppliciter audiit me rogantem cum uapularem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 4:10)
numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 110:2)
cessere retro iamiamque rigentes suppliciter posuere iubas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권96)
Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quae scripsimus, aliter quam se ueritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod uera lex historiae est, simpliciter ea, quae fama uulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION