라틴어 문장 검색

namque ego non ullo vera timore tegam, nec si me infestis discerpent sidera dictis, condita quin veri pectoris evoluam) non his tam laetor rebus quam me afore semper afore me a dominae vertice discrucior, quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers unguentis, una milia multa bibi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6628)
hei mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 7611)
indeambo propositum peragunt iter, urbis aventesmoenia nocturni subrepere.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장61)
deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentesmembra gruis sparsi sale multo non sine farre,pinguibus et ficis pastum iecur anseris albaeet leporum avolsos, ut multo suavius, armos,quam si cum lumbis quis edit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장50)
"Erue scilicet ossa iam condita, infer novum sepulchro bellum, et si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:5)
Nunc vero inoboediens spiritali mucrone truncatur aut eiectus de ecclesia rabido daemonum ore discerpitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:11)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:3)
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V72)
sed prodere malunt arcanum, quam subrepti potare Falerni pro populo faciens quantum Saufeia bibebat, vivendum recte cum propter plurima tum est his praecipue causis, ut linguas mancipiorum contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX57)
Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 25:1)
ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:4)
at contra tenuis summi membrana coloris cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit, in promptu quoniam est in prima fronte locata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:2)
Servi eius, cum de vicino scropha erraret, subreptam conficiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:3)
sed nec pote quisquam Undique nitendo corpus discerpere ferro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION