라틴어 문장 검색

qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:8)
Nam quum amor de sui natura corporis placabilem et pulchrum quaerat ornatum, hominemque tempore congruo sua cunctis exigat largiri paratum, et contra rebelles animosum et omnimoda in proelio strenuitate gaudentem et bellorum assiduo labori suppositum, clericus quidem muliebri apparet ornatu vestitus et capite deformiter incedit abraso, neminem potest largitatis praemiis adiuvare, nisi bona velit aliena surripere, et continuo reperitur otio deditus et ventris solummodo mancipatus obsequiis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 25:4)
Et iste quoque meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 51:2)
Rapacitatis quoque vitio mulier quaelibet inquinatur, quia mulier omnis non solum aliis sed etiam sibi bene, iuncto marito suis totis elaborat viribus universa sibi bona surripere et rapta nemini profutura servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:1)
Ius nostrum pax subripiet, quod tempore tanto Deffendens nobis prescriptio uendicat, usus Confert et iusto titulo collata tuetur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:8)
Et quamvis illud commissum non rubigo corrosionis dente demordeat, nec vel peculantis furis sophisma subripiat, [0463B] ipsum tamen decoquentis caloris latrocinio turpiori, turpius evanescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:4)
Plures vero vulgi consocios sceleris, amputatis naribus, manibus aut pedibus, condemnatos urbe jussit expelli.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:4)
Paschalis vero pastor S. Romanae Ecclesiae, et in toto orbe terrarum Christianae fidei ac religionis [0594D] examinator, Baldewini precibus et S. Hierosolymitanae Ecclesiae satisfaciens, consilio fidelium fratrem, Mauritium unum de duodecim cardinalibus, legatum S. Romanae Ecclesiae Hierosolymam proficisci destinavit, ut vice domini apostolici ipsum patriarcham, pro merito et culpa discussum aut excusatum, in cathedram episcopalem sanciret, aut victum et juste condemnatum de apostolica sententia deponeret ac feriret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:1)
Quod quamvis injustum sit, ut haec fiat altercatio, nisi ex canonum decreto et sententia alter eorum fuerit condemnatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:3)
nam te ipsum condemnes,si eadem agas, quæ judicas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 17:5)
sic verisimile coloraturet, ut fallat vel subripiat, conatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 159:10)
sed et illos qui talia condemnant in aliis qualia ipsi agunt, inexcusabiles haberi, ut et sua damnatos sententia (Rom.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:7)
Elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, coelum votis fatigat, nec sereno grata nec nubilo, condemnat proventus annuos, fetusque terrarum arguit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:5)
Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:4)
Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION