라틴어 문장 검색

Postea Globum plumbeum, diametro digitorum duorum & pondere unciarum Romanarum 26¼ suspendi filo eodem, sic ut inter centrum Globi & punctum suspensionis intervallum esset pedum 10½, & numerabam oscillationes quibus data motus pars amitteretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 85:1)
Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
Inclusus ego suspendio vitam finire constitui.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:17)
Praebuit illa arbor misero suspendia collo, Carnifici diras praebuit illa cruces;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1210)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
"Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:23)
" Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:15)
multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus interscidit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:5)
' haec fatus aptat impiam capulo manum ensemque ducit, 'itane?
(세네카, 오이디푸스 12:9)
"huic Dido in ferrum, simul in suspendia Phyllis, Euadne in flammas et Sestias isset in undas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 22)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)
cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti facundum suspendio ebur?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam2)
capulo nam largius illi transabiit animam cognatis ictibus ensis impius, et primas Furiarum pertulit iras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권6)
et iam media orsa loquentis absciderat plenum capulo latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권36)
Tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti extrahit et torvos laxavit casside vultus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권241)

SEARCH

MENU NAVIGATION