라틴어 문장 검색

quem et ipse dissimulans miro silentio suppressit, ne hominum corda, audita hac Turcorum superbia et audacia, pavefacta minus [0683D] ad urbis ruinam laborarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:6)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
Ex quo enim illos approbaveris, de illis mala suspicari nondebes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 76:5)
non suspicatur, sed cavet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:15)
Et potest dici ut Ovidius epistolarum dixit, Quecumque equor habet, quecumque pericula tellus, Tam longe cause suspicor esse more.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:6)
quia non dubitat, sed expectat, non suspicatur, sed cavet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 95:13)
Item vitandum est consilium juvenum vel saltim suspicandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 136:1)
Tertio custodias te ab omnibus extraneis et ignotis, illos semper suspicando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 188:3)
Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus Tam longæ causas suspicor esse moræ;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 304:1)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Et nequid suspicaretur adversi venturus, vicarius eius (dum redit) Prosper missus est comes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 5:1)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus, latius semet extentans, pacis amplectitur nomen, et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato, litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 2:1)
Ideoque in se pugnae molem suspicati vertendam, dolos parabant et ferrum et preces.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION