라틴어 문장 검색

Quod maximum inter omnia praesentis vitae suae impedimenta et dispendia crebris querelis et intimis cordis sui suspiriis fieri affirmabat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:1)
Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:9)
veluti cum linteum ustum aut filum ardens candelae aut lampadis aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium aut pedis conculcationem aut hujusmodi, statim cessant operationes ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 172:2)
etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:5)
Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali Instantias Lampadis sive Informationis Primae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:1)
Harum autem quinque instantiarum lampadis, primae roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:1)
Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et hujusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se voti compotes fore existimarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:7)
Sensum, ut quinque Instantiae Lampadis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:39)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장39)
Profuit multis ad suspirium, vel dyspnoeam depellendam pulmo vulpis, vel jecur in olla fictili exustum, atque ad cinerem redactum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).615)
nec novus unde calor nec quid suspiria vellent, noverat incipiens et adhuc ignarus amandi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:2)
illa manum victricem amplexa moratur altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:299)
Cui pater in tales rupit suspiria voces:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:148)
qua lampade Ditem flexit Amor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION