라틴어 문장 검색

Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장174)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장208)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장24)
Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장27)
Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장127)
idque, quod inter duas lineas est, excidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장133)
Ubi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장136)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)
Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장251)
ab interioribus eius angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장10)
Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장24)
Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장30)
suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장9)
Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, . . . eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION