라틴어 문장 검색

idque linum debet esse crudum et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장33)
Tantummodo id linum bis die salvo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장35)
simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장38)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장40)
Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex iis, quibus callum exedi posui (V.28.12I). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장42)
ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장47)
ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장38)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장39)
Ubi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장136)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)
ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장165)
deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장166)
Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장24)
Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장30)
suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION