라틴어 문장 검색

In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 3:1)
Nonnullorum vultus et gestus et externalia instar versus sunt in quibus syllabae singulae mensurantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:13)
ut, quoniam articularis vocis elementa sunt litterae, ab eis est syllabarum progressa coniunctio et in easdem rursus terminatur extremas;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:3)
309, 17 Loco ῥυάδα. Sic certo legendum est, expulsa plerorumque codicum lectione χορυάδα, cui ansam dedit repetita ultima vocis loco syllaba.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1655)
sed syllaba ta eadem manu, aut certe veteri atramento expuncta fuit Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).170)
haec" inquit "syllaba nutat";
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat5)
nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 13:3)
ego vero omnem eloquentiam omnisque eius partis sacras et venerabilis puto, nec solum cothurnum vestrum aut heroici carminis sonum, sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lascivias et iamborum amaritudinem epigrammatum lusus et quamcumque aliam speciem eloquentia habeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 4:1)
nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 88장 1:2)
nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:4)
nam sanctae Veneri Cupidinique vovit, si sibi restitutus essem desissemque truces vibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustilanda lignis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 362)
Quaenam te mala mens, miselle Ravide, agit praecipitem in meos iambos?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 401)
Othonis caput oppido est pusillum, et eri rustica semilauta crura, subtile et leve peditum Libonis, si non omnia, displicere vellem tibi et Fuficio, seni recocto irascere iterum meis iambis immerentibus, unice imperator.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 541)
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
(호라티우스의 두번째 편지, 235)
Syllabas iungat ad praemium, et, quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION