라틴어 문장 검색

impraesentiarum de experientia vulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:15)
ut plane appareat, neque in philosophiis ipsis, neque in modis demonstrationum aliquid certi aut sani esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:5)
nec multo melius a nonnullis antiquorum patrum religionis Christianae exceptos fuisse eos, qui ex certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse asseruerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:4)
cum civilia authoritate, consensu, fama, et opinione, non demonstratione, nitantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:11)
At inductio, quae ad inventionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per rejectiones et exclusiones debitas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:4)
Verum ad hujus inductionis, sive demonstrationis, instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quae adhuc nullius mortalium cogitationem subiere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:7)
adeo ut in ea major sit consumenda opera, quam adhuc consumpta est in syllogismo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:8)
redargutione Demonstrationum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 278:3)
cum confutatio alia nulla a nobis (qui et de principiis et de demonstrationibus ab aliis dissentimus) adhiberi potuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 278:7)
cum omnia per certissimas regulas et demonstrationes transigat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:7)
atque quemadmodum vulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:3)
Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conveniunt in medio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:3)
omnia certe inventa nobilia, quatenus fides hujusmodi demonstrationibus tuto adhiberi possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:11)
ut magis perspicua sit ipsarum comparatio in robore, et exinde demonstratio atque designatio instantiarum luctae et praedominantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:7)
Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum virtutibus (quae aliter tanquam pulveris minuti natarent in vacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION