라틴어 문장 검색

et quibusdam videtur per allegoriam Caesarem dicere, qui primus divinos honores meruit et divus appellatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 564)
et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 2113)
quod per periphrasin et allegoriam poeticam indicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2914)
vela traham et t. f. a. p. illam allegoriam respicit, qua est usus in primo "ades et primi lege litoris oram", item "pelagoque volans da vela patenti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1171)
Eius aditus ad philosophiam neoplatonicam copiam dedit illi cognoscendi prospectum luminis quod ex alto venit ad res illuminandas, et ita est symbolum Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:3)
aqua eodem tempore symbolum est mortis, quae nos invitat ut transeamus per conversionem nostri « ego », ad aperturam erga nostrum maius « ego »;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:9)
sed est etiam symbolum vitae, gremii in quo renascimur sequentes Christum in sua nova exsistentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:10)
Ille quidem verba symboli Credo in veritate proferre nequit, quin hac de causa non transformetur, quin immittatur in historiam amoris qui eum amplectitur, qui eius extendit exsistentiam eumque participem efficit ingentis communionis, ultimi subiecti Credo pronuntiantis, videlicet Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:13)
"confoederantur omnia hinc inde membra in symbolum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.136)
sed interim de symbolis quid actum est?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5134)
modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero allegorias et aenigmata exit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 233:1)
allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:1)
habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 266:2)
nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:2)
illud vero longe speciosissimum genus orationis, quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION