라틴어 문장 검색

daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 315:1)
tum fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur, non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:9)
Sit plane immunitas a vectigalibus et portoriis donec colonia adoleverit, neque tantum immunitas a solutionibus pecuniarum concedatur, sed etiam libertas merces in quascunque velint partes exportandi, nisi gravis aliqua caussa obfuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:45)
tamquam enim syngrapham ad imperatorem non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos qui cum syngraphis venissent Alexandream nummum adhuc nullum auferre potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 17 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION