라틴어 문장 검색

Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:2)
Verum catarrhus simul in pulmones delatus eos tabe infecit, adeo ut ter in anno (quasi perodis certis), praecipue autem vere, magnas experiretur accessiones et labores phthisis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:14)
qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore.
(불가타 성경, 바룩서, 1장33)
Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.
(불가타 성경, 호세아서, 11장10)
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.
(불가타 성경, 나훔서, 2장11)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: " Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장18)
Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장2)
et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장23)
aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium198)
ex hoc horrores tremores nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장10)
sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci ΦΘΊΣΙΝnominant, urinae difficultas, quam ΣΤΡΑΓΓΟΥΡΊΑΝappellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, levitas intestinorum, qui lienteria vocatur, coxae dolores, morbi comitiales.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장24)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장61)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION