라틴어 문장 검색

Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.
(불가타 성경, 나훔서, 2장11)
Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장12)
Omnis enim numerus in se ipsum multiplicatus alium quendam efficit maiorem, quam ipse est, idcirco, quoniam intervalla multiplicata maiore sese spatii prolixitate distendunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:22)
Idem quoque et in superficiei rationem cadit, quae et ipsa solidi corporis et triplicis intervalli naturale sortitur initium, ipsa vero nec trina intervalli demensione distenditur, nec ulla crassitudine solidatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:43)
quartus xxij quattuor numerorum in latere quantitate distenditur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:6)
si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:2)
uiuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:11)
Huic quartae si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:9)
Triarii fecisse dicebatur, ut primus incursus visque militum infringeretur aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur;
(카이사르, 내란기, 3권 92:4)
sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장24)
Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장3)
multorum etiam nervi distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장79)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장301)
Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION