라틴어 문장 검색

Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, vultus, taciturnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:1)
patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:1)
quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 86:1)
qui cum in epilogo misericordiam se movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:3)
Publius sane diserto epilogo criminans me mentis iudicum commoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:5)
suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 5b 2:3)
nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid ageretur, et non nullis in conviviis intellegi potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 2:2)
tum Marcellinus 'noli,' inquit, 'ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:12)
est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장1)
Num igitur etiam rhetorum epilogum desideramus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:4)
sed quinam est iste epilogus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:8)
Habes epilogum, ne quid praetermissum aut relictum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:4)
Ego vero, et quidem fecit etiam iste me epilogus firmiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:5)
Sed iis quas semper in te intellexi sitas, Fide et taciturnitate.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 117)

SEARCH

MENU NAVIGATION