라틴어 문장 검색

Hostem, Romani, si ex agro expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini censeo vovendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:2)
Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 11:1)
neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut ille apud Terentium, qui 'decrevit tantisper se minus iniuriae suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 38:5)
Tum Cotta comiter ut solebat Atqui inquit "Vellei nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:1)
Homo, qui erranti comiter monstrat viam, Quasi lumen de suo lumine accendat, facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:4)
Tum Scaevola comiter, ut solebat, 'cetera' inquit 'adsentior Crasso, ne aut de C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria detraham;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 35:1)
quem cum comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid tu, inquit, tam mane, Tubero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:3)
totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget), - sed relaxor tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 14 6:8)
tibi igitur hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 4:1)
tantisper hoc ipsum magni aestumo, quod pollicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:2)
cum praetōrium animō trepidō intrāvisset, Brūtus surrēxit eumque cōmiter salūtāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī6)
aliquandō rūsticīs occurrēbat, quī plērumque eum cōmiter accipiēbant cibumque dedērunt.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit26)
ā scrībā prīncipālī cōmiter acceptus est, quod amīcus Marcī erat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit45)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
excipiet blandas comiter illa preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:521)

SEARCH

MENU NAVIGATION