라틴어 문장 검색

"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
fugere meos Parnasia crines vellera, funestamque hederis inrepere taxum extimui trepidamque - nefas!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum5)
"contra per crimina functis, qui plures Erebo pluresque e sanguine Cadmi, angue ter excusso et flagranti praevia taxo, Tisiphone, dux pande diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권205)
cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권28)
nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
tantus tumido de gurgite surgit, spumosum attollens apicem lapsuque sonoro pectora caerulcae rivis manantia barbae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권192)
"hebet infera caelo taxus et insuetos angues nimia astra soporant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권42)

SEARCH

MENU NAVIGATION